# Botanologicon 106

Euricius Cordus, Botanologicon, 106. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/106

Germanicum eius nomen audire expeto. Cord. Nondum, quod sciam baptisata est. Nig. Hac ratione forte anabaptistę cu iusdam catechumena proles fuerit. Cord. Tunc con festim eam aberuncauerim, tam grata est mihi anabaptistarum secta. Meg. Vtinam ad extremam usque Thylem hoc hominum genus relegaretur, ut pessima omnium bonarum artium adeoque sacrarum literarum pestis & pernicies. Cord. Adde & publicae tranquillitatis seditiosi conturbatores. Ego omnes huiusmodi sectarum autores phanaticos adeoque atribilarios homines credo qui nihil aliud inuentis suis placitis efficient, uereor, quam ut uera tandem religio amittatur. Nig. Hanc quoque non ueram millefolium esse quidam contendunt. Cord. Inter eos & me esse noueris. Nam cum tres herbae sint huius nominis, prima Achillea, secunda stratiotes terrestris, tertia peculiariter millefolium dicta, hanc terrestrem stratiotem puto, an errorem iudicate ipsi postquam trium harum historias contuleritis. Gal. Quia Germanica nomina pugilla ribus excipio, cupio & qui hanc ipsam nominetis scire. Cord. Garbam audio dici, Saxones relicam uocant, utroque non patiente interpretationem uocabulo. Sunt etiam qui sthaffsreibe, id est, ouinam costam appellent. Nig. Non adeo pericu losus error fuerit, si & haec pro uero millefolio accipiatur, nam eadem fere est omnium harum trium, nempe uulneraria, uis. Cord. Herbarij uestri similem huic philipendulam quandam indicant, haec quaenam sit, & an hic uspiam nasca tur scire cuperem. Gal. Brunfelsius eam Disco ridis oenanthen esse putat. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
