Latin
111
Euricius Cordus, Botanologicon 111
Unproofread scanNot analysed yet
Centaureum majus aliam ha bet historiam. Nig. Eam apud Dioscoridem legi sed ipsam herbam uidere cupio. Cordus. Ego quidem uidi Ferrariae non tamen maioris centaurij sed Rha Pontici nomine indicatam. Eodem &uos eius radicem nouistis quam scilicet uagi agyrthae nobis pro rhapontico uen dunt. Etenim uerum hanc raponticum esse non facile persuadeor. RALLA. Ergo &ue ro nos rhapontico carere putas? Cord. Imo scio: Interim tamen Rha Barbarum, quo Ara bes pro eo utuntur, habetis. Licet &hoc uel euanidum uel adulteratum adeoque factitium plerunque asportetur, quae iam mercatorum est auaritia &infidelitas. Ralla. Dijque deaeque omnes falsarios illos impostores perdant, ut syncera tandem simplicia, quantumuis etiam cara, nancissi liceat, Nullis ego nummis, nulli certe sumptui parcerem, modo humanę saluti consuleretur. Cord. Christiani hominis egregium animum audio, quem utinam nulla cupidi tas paulatim, cum ditescere coeperis, concutiat. Multis aliorum exemplis didici, quanta sit in auaritiam procliuitas quantus item dehinc iustitiae, ac aequi tatis contemptus. Ral.