# Botanologicon 112

Euricius Cordus, Botanologicon, 112. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/112

Curabo ne ditescam ex quo haec opes uitia secum trahunt. Cordus. Taceo quod nihil auaris miserius sit, & magis impium minus misericors. Meg. Scio quid animo iam conci pias, dulcem nimirum caricam. Cord. Imo acerbis simum arbutum. Ral. Sunt qui Rha Barbarum idem cum Rha Pontico esse, notumque ueteribus etiam medicis fuisse putent, inter quos & Paulus Fezerus est, qui hanc opinionem publica dispu tatione defendere promittit. Cord. Non adeo inficior, sciens praeceptorem meum Leonicenum similiter, ut apparet, opinari, cui tamen lohannes Manhardus, quasi dubitet, imo diuersas esse radices credat, in quadam epistola scribit. Et idem praeceptor meus est, ut nesciam utri ma gis adhęream. Meg. Respondit huic Leonicenus longis literis et responsurus est eidem rursus Man hardus, ut ex ipso audiui, non breuioribus, duoque hi simul libelli aliquando prodibunt in publicum, tunc ex his quasi collisis pyritidibus emicantem ueritatem uidebimus. CORrd.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
