# Botanologicon 114

Euricius Cordus, Botanologicon, 114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/114

secacul describat, nullumque Dioscoridem citet, quod procul dubio more suo fecisset si illud ex eo caput transsumpsisset. Non tamen admodum nec pertinaciter repugno. In eiusdem capitis lemmate non bene eryngorum fit mentio suspicor. Quemadmodum & ubi astera atticum, id est, inguinalem, bubonium & alibium (omnia haec idem nomina significant) describit. Potest forte & aster atticus Graecorum & centum capita Arabibus dici, non tamen continuo illa eryngi species est. Quam quia eodem centum capitum no mine appellaretur, statim ibidem, ut à priore discernat, diuersa historia depingit. MEGOBACCHVS. Aliud à scecacul & cen tum capitibus, eryngij nomen apud Serapionem in cuiusdam herbae transsumpta ex Dioscoride historia legisse me scio, sed iam non succurrit. CORDVS. In montana nardo id obseruaui, quam Dioscorides ramulis folijsque eryngio comparat. Vbi Serapion loco eryngij Darsahane habet, quod ut scitu dignum in codice meo signasse me recordor. NIGER. Videntur quibusdam eryngium & centum capita diuersae herbae. CORDVS.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
