# Botanologicon 115

Euricius Cordus, Botanologicon, 115. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/115

Certe Plinius duo de his capita fecit, & uarias eryngij species indicat: Imo & ipsam centum capita unam earum nempe albam esse af firmat. RALLA. Omnes quotquot se eryngium nosse putant, carduum istum indicant, quem Germanice vuallen disteln, id est, aggerum carduum uocamus: Eidem & centum capitum nomen admodum congruit, quod plurima scilicet capitula spinosa & quasi stella ta gerat. CORDVS. Sed haec nullum, quem ego obseruaui, effatu dignum odorem habet, qui tamen à Dioscoride & Plinio eryngij radi ci tribuitur: Imo & centum capita Plinius raram inuentu, tradique radicem eius alterutrius sexus similitudinem referre, dicit, quare saepe mecum cogitaui an forte carduus panis, quem uul go ebervurtz dicimus aliqua eryngij species sit. Niger. Hunc ego aliquando alterum chamaeleonem putaui. Cordus.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
