# Botanologicon 117

Euricius Cordus, Botanologicon, 117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/117

Putarem & ego, nisi aliter, qui multi iam scribunt, herbarij persuaderent: Quandoquidem omnes uocatam hanc Germanice Vuegegrass uel vuegedryt Polygonium esse contendunt. Megobacchus. An alteram quod quaesiui, san guinalem noscas nondum respondisti. Cord. Non affirmo, suspicionem tantum habeo, quam proferre non ausim. Megobacchus. Quid obstat? Cordus. Vereor ne me derideatis, neue, quasi omnia ad lubitum turbare uelim male audiam. Dicam tamen sed hac protesta tione quod leuiter suspicer, non decernam. Nouistis omes herbam puto quam hippurim id est, equinam caudam seu equisetum esse cre dimus, Germanice daubennrock uel kannen kraut dictam. GALLVS. Neutram uocem intelligo. Cordus. Prius nomen quasi co lumbinam colum significat, alterum à stanneis uasis, quod ea hac aspera herba munden tur, absterganturque, factum est. RALLA. Quid si noscamus hanc, num alteram sanguinalem esse putas? CORD. Non omnino foeminae tamen sanguinalis historiam putato equiseto illi fere congruere uideo.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
