# Botanologicon 124

Euricius Cordus, Botanologicon, 124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/124

Concauum, celsum, & ueluti lineis intersectum caulem uideo. Cord. Vidisses etiam dum floresceret densam & corymborum modo concretam comam ex inuolucro quodam erumpentem. Gal. Germanicum eius nomen aede. Cord. Nescio, nisi quod nonnulli glade roeren .i.laeuem cannam seu fistulam appellent. Ral. Similis est ei aliquatenus quae giersa uulgo no minatur. Cord. Hanc ego rusticum seu palustre apium aliquando putaui. Meg. Effodi alteram illam, quam dicis, Angelicam, & non uerum hipposelinum seu olusatrum esse suspicor, al ba enim apparet radix, quae hipposelini foris nigra, intus candida est. Cord. Hoc unum hactenus et me suspendit. Meg. Quod etiam in hi storia eius legitur, elixos coliculos edi, magis iam à Ralla dictae giersae conuenit, qua recenti homines uescuntur. Cord. Vt ingenue fatear turbant me multiplicia tam uariae descriptorum apiorum genera. Vbi enim satiuum illud est hirsuto folio? ut ex Theophrasto Virgil. Marcellus citat. Nig.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
