# Botanologicon 126

Euricius Cordus, Botanologicon, 126. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/126
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/126

Sed hermodactyli nostri non has radices referunt, neque etiam uenenosi sunt, ut quibus in articulari morbo soepe uos uti so letis. Meg. Quid si proxime sequens ephemeron nempe agrestis iris hermodactylus sit? Cor. Id ut non facile credam facit, quod ipsum longam & digitali crassitudine radicem habere legam. Dehinc quod neque Dioscorides neque Galenus quicquam de purgatoria illa ui prodat. Imo quod Aegineta seorsim à colchico & ephemero her modactylum inter simplicia sua reponat, eumque per se, ac elixationem eius ad purgationes ualere, maxime eorum, qui in articulos decidunt, humorum. Eadem & Serapion ex Galeno citat, sed nondum in eius authoris simplicibus hermodactylum inue ni, ut credam post Dioscoridis & Galeni tempora hanc ipsam medicinam repertam esse. Ral. Re licto uenenoso Colchico ad salubres herbas pgrediamur. Quae est ista alto caule, magnis, rotundis, & in circuitu laciniosis folijs? Cord. Non dicam nisi tu quae malua sit doceas. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
