# Botanologicon 131

Euricius Cordus, Botanologicon, 131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/131
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/131

Vt discam certe ibo, modo tu meus in eas dux fueris, ignotus ibi sum hospes. Cor. Et ego uereor ingratissimus. Nig. Quis tunc eas incolit? Cor. Sebastianus Augustus, Nouzenus Haebraicarum literarum professor et Gerhardus No uimagus in docenda historia Buschij nostri successor, uterque Taucissaus, hic Hollandus ille Flan der. Nig. His tanti habitis hic uiris ingratus est Cordus qui omnibus bonis ac eruditis hactenus placuit? Cord. Cogor hic tacitus labra mordere, & multa, quae indigne patior, deuorare, ne meum in me Veiouem, quem illi sibi pro picium habent, amplius ex asperem. Nig. Vt non e literaria rep. sic & inhonesta uestra professo rum est simultas. Cord. Nisi idipsum respicerem, hos ego, sed praestat motos componere flu ctus. Ral. Consulte & pie facis quod uehementiam tuam compescis, modesti enim et Christiani hominis est illatarum iniuriarum obliuisci, deo uindictam com mittere, inimicos suos diligere, bona pro malis reddere. Cor. Durum et quasi captu impossibile mihi dogma narras. Nig.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
