# Botanologicon 136

Euricius Cordus, Botanologicon, 136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/136

Audiui iam candidam esse Ari radicem. Cor. Non talem & uidisti cum mandares? Gal. Sed Plinius li.XXIIII. capite uero XVI. eam nigram depingit. Cor. Quam recte autem nescio. Defendat hic aliquis eum Collinutius, ego non habeo quod dicam, ipsa res ac experientia Dioscoridi patrocinatur. Nig. Nunsquam in hac Germaniae parte ueram serpentariam prouenire putas? Cord. Ego ha ctenus reperire non potui quamuis ut id possem laborauerim. Sed te Galle proculdubio in tua eam patria non semel uidisse, ac optime nosse, si admoneare, credo. Reuersus enim e Lutecia filius meus Philippus narrauit mihi conspectam ibidem sibi herbam quam ad tabernas suas pro spectaculo seplasiarij suspenderant, fere similibus rumici & sibi inuicem implicitis folijs, uersicolori & quasi anguem referente caule, in cuius summo purpureum fuerit inuolucrum, sed à nemine, quod eius nomen esset, expiscari potuisse, imo se, quoties interrogaret, irrisum fuisse. Quam picturam, cum animi oculis intuerer, statim serpen tariam fuisse coniecij, memor eorum quę Virgilius Marcellus in Ari scholijs de dracunculo dicit, nempe habere eum, non, ut Arum, pallidum seu herbaceum, sed purpureum, quo semen claudi tur, inuolucrum. Gal. Iam memini & noui, sed nullum aliud apud uos nomen haec bitorta ha bet? Cord. Legens herbarios uulgus, dracuntium & serpentariam interpretatur, & drachen vurtz, nottervurtz, sed idiotae rustici, schlippen appellant. Meg. An uspiam apud Dioscoridem latet? Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
