Latin
138
Euricius Cordus, Botanologicon 138
Unproofread scanNot analysed yet
Illud uehementer miror, quod cum pandectarius ipsam draganteam (si dracentiam uocat) proprio capite seorsim à bistorta describat, recentiores tamen herbarij, qui omnem suam hinc scientiam habent, eandem draganteae bitortam ponant. Cordus. Erratur &in asphodelo, pro quo bulbosam quidem sed lon ge aliam, quam asphodeli est, radicem uenditis, ex humili collectam herba, cum asphodelus o mnium, quae bulbos habent, plantarum maxi mum caulem proferat, ut hinc etiam regia ha stula uocetur. RALla. Oportet nos tabernas nostras non uacuis, sed si non uera saltem succedania medicina plenis pixidibus instruere. CORDVS. Si hoc fieret tollerabile esset, nunc contraria contrarijs frequenter succedunt, imo aduersantur et obuiam occurrunt. NIGER. An hęc etiam herbula aliquam medicinam fa cit? CORDVS. Egregiam, ut mihi quaedam anus nuper retulit, quae contra tormina efficace remedio se hac saepe usam affirmauit, ut idcirco rodekruit seu rhorkraut, id est, torminalem dixit, hinc ego centunculum eam esse opinor, respondentibus alijs notis. Videtis enim tenuia, mollia, ac alba in ea folia. Megobacch. Tota albicat ac mollicula est herba. Cordus. Fidem etiam facit omnium quae de gnaphalio Vergilius Marcellus ait: uulgaris ubique sca tet, pingui solo praesertimque marginibus itinerum &in hortis &inter uites, nunquam, quod ego uidi, in quiescenti &gramine obducta terra nascitur. Gal. Sed ubi rostrata &ad similitudinem capitis penularum effigiata sunt folia? quibus cen tunculum suum Plinius indicat? Cordus. Non Plinianum sed Dioscoridę centunculum exhi beo. Ralla. En maiorem hic consolidam seu, ut recentiores dicunt, solidaginem. Gallus. Hoc nomine eam index non habet. Cord. Quaere symphytum alterum.