# Botanologicon 14

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/14

Ad huc ego inter tam dulce canentes olores sibilus anser perstrepam? Meg. Tam subito in medicina adeo profecit Dryander ille, ut tantum sibi arroget? & haec tibi quondam pręceptori suo dicere non uereatur? Nig. Conijcio quale sit ho minis ingenium ex indole illa, quam olim Erfor diae, dum puer tuus esset, perspexi, si modo est, quem dominum famulum uocare solebas. Cor. Idem, sed longe alius iam uir est: Dixit quoque Iohannem Ruellium, nescio quae de herbis ęditu rum. Legistis & ipsi Leonhardum Fuchsium no uas pandectas polliceri: Vt Otthonem Brunfel sium taceam, cuius toties promissa synonima propediem uidebitis. Interim ingentes eius To mi circumferuntur, & magno applausu legun tur. Ad quos & uos remitto, si Dioscoridem, si eius interpretes & scholiastas Hermolaum Barbarum, & Virgilium Marcellum, aliosque me dicae rei scriptores coniunctim habere desyde ratis. Nig. Placent in eis ad genetricem naturam expressae herbarum Icones. Cord. Quo similius sua quaeque facie pingitur, eo peius erratur, si non & uerum eidem nomen tribuitur. Meg. Id ergo non factum putas? Cord. Sunt nonnulla quae diligentius perpensa & circumspecta uelim: Quod non ideo dico, ut bonum illum & eruditum uirum sugillem, imo egregium eius conatum laudo, bonique consulo, adeoque meritam ei pro multis gratiam habeo. Nig. Interim periculosi sunt harum rerum errores. Cord. Eos ipse ali quando penitiora huius scientiae adyta ingres sus repurgabit, tam feruens est eius studium & indefessa in colligendo sedulitas. Nig. Dolet qui busdam uietis rancidisque medicis quod tantum tam subito possit. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
