# Botanologicon 141

Euricius Cordus, Botanologicon, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/141

Mirum ergo hoc formae lonocinium hodie, ut Marcellus putat, negligen tibus illis imo & à seplasiarijs nostris ignorari. Cord. Non minus tamen quam olim nasci tur, sed alio, nempe Muscellinae & asininae lactucae nomine, & magna eius copia esse dicitur Bononiae in loco qui el Martia grand uocatur, ut Otto Brunfelsius ex Bononiensi quodam conmentario indicat. Imo puto eam & apud nos abundare, & inter Buglossas numerari quemadmodum & echion id est, alcibiadium, quae illa bu glossae nostratis species est, ut suspicor, quae bo raginis flores imagine aliquantulum refert, ni si quod profundiores & minus laciniosi sunt. Imo & colore, sed conniuentes adhuc, purpurescunt. Vbique fere ad itinera & asperis locis imo & in muris nascitur, in Brunfelsianis tomis pro syluestri buglossa graphice depicta. Eius semen adeo uiperinum caput exprimit ut etiam oculi in eo conspiciantur Id quod Va lerius meus deprehendit. Meg. Duo echia & to tidem alcibiadia animaduertisse me recordor. Cordus. Veruntamen, tres tantum herbę sunt, nam prius echion etiam alcibiadium, ut iam audisti, dicitur, sic & altera anchusa. Alterum uero echion ocimoides, id est, ocionastrum à Dioscoride nominatur. Mego. Non satis admirari possum arcanam illam naturae, nescio qui dicam, energiam ne an benignitatem, quae foris conspicuo aliquo iudicio intus latentem herbarum uim prodit, ut in eodem echio apparet, cuius uiperina illa capita efficacem contra uiperas facultatem indicant. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
