Latin
142
Euricius Cordus, Botanologicon 142
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam scorpioidis seu scorpij herbae semen, ut Dioscorides uel ut Theophra stus &Nicander aiunt: radix scorpionem referens contra idem insectum salubre est antidotum, sic &majus heliotropium indicante id simili caudae scorpionum flore, unde et scorpiurus dicta herba, Quin etiam mox sequens alterum, id est minus heliotropium simili uerucis semine con tra easdem ualere deprehenditur, hinc &ueruca ria dicta &ipsa, quemadmodum &altera. Mego. Idem in pluribus alijs fit, nam sic &saxeum lithosperini, id est, solaris milij, semen, suam contra calculum facultatem innuit. Ralla. Quam nos uerucariam putamus huic, quam lego historiae nihil respondet, Nulla est in flore scorpionis cauda, imo nec ille, ut hic pingitur, candidus purpurascit, sed aureus fulget, neque aliquas unquam in ea quasi uerucas uidi. Cor. Intelligis audio, calendulam, nam eam heliotropium. i. solsequium seu solis sponsam &uerucariam falso creditis. Ralla. Quae ergo haec eadem calendula est? Cordus. Non pudet eam ignorare me fateri, cum ipse Manhardus prae ceptor meus idem facere uideatur, cum Lysimachium eam esse aliquando suspicatum se dicat.