# Botanologicon 145

Euricius Cordus, Botanologicon, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/145

Germanice campulosa & marien rosen, id est, mariana ro sa uocatur. Cordus. Quaedam uerbasci species est, illa scilicet quę Dioscoridi lichnitis, & thry allis dicitur, quod ex conuolutis siccatisque eius folijs seruientia lucernis elychnia fiant. Est etiam, sed rarior inuentum, flore candido. GALLVS. Et mihi quae illa sit, dicere non tedeat. CORDVS. Ophthalmica seu ocularia, quae alias euphragia & adhil, Germanice uero aughentrost, id est, oculorum solacium appellatur. Gallus. At non hac facie Brunfelsianus codex euphragiam suam exhibet. Cordus. Forte ab hac aliam Brunfelsius nouit, quae perinde oculis medeatur. Ralla. Non sponte hic natam sed e natalibus syluis huc transplantatam pirolam illam puto. Cordus. Vix coaluit, quamuis eam una cum matre ter ra, sic ut non auulsum sit uber, infoderim. NIger. An uspiam & huius Dioscorides in herbarum suarum censu meminit? Cordus. Nisi limonium fuerit, nescio. Nam hęc à quibusdam Germanice à similibus .s. folijs vualtmangolt id est, syluestris beta dicitur, quo nomine Plinius limoniam eadem ex causa uocat.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
