# Botanologicon 148

Euricius Cordus, Botanologicon, 148. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/148

Non temere nec sine ratione si modo & tu dictam Germanice chrstivurtz, id est, CHRISTIAnam herbam & rangen (quod interpretari nequeo) intelligis. RALLA. Non aliam. CORDVS. Huic nigri veratri historiam confer, concipeque animo christianam illam à primo ortu ad supremam usque consistentiam, & considera an folia platano seu (si platanum, ut peregrina Germaniae est arbor, forte non noscas) incipienti betae imo & lauro similia racemosos uero & in candido pur purascentes flores habeat, ut ex Theophrasto DIOSCORIde & Plinio de nigro ueratro colligitur RALLA. Nulla in his est similitudo interim tamen obscurus ille foliorum uiror & scabra asperitas atque ipsa radicum gracilitas nigredoque & quasi ex ceposo capite exiens multitudo imo & purgatoria uis non abludit. Cordus. Si est ergo ueratrum nigrum per me libere manebit. Megobac. Si quae dicitur, Christiana est, nullam cuiquam uim nullam iacturam infert, neminem turbat, secura & non uio lenta sumptu est herba. NIGER. Num illam naturam tale nomen adepta herba possideat i gnoro, certe plerique hoc titulo insignes homines magni nequam & nebulones sunt.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
