Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 15
Unproofread scanNot analysed yet
Plus unus is praestitit paucis illis annis quam tota contemnentium eum col luuies, tanto, dum medicinam profitentur, tempo re. Meg. Dum hanc illi curam negligunt, oportet ut sint, qui suscipiant. Nig. Solent, qui bonas li teras sectantur, longe aptiora ad omnem etiam scientiam ingenia habere, quam amusum illud doctorculorum uulgus. Cord. Sed interim ab illis etiam strenue contemni, sugillari, &nihil minus quam medici reputari, quasi, qui eruditus est, huic ineptus studio sit. Meg. Quam autem ob rem, &unde haec, malum, uesania? Cord. Nescio, sed ita fieri uel ipse comperi, et enim quidam aemulus meus, quod, cum ei uocatus ad aegrum collega commissus essem, erroneam in medendo rationem à me non probari intelligeret, &suo tamen solius omnia consilio geri, primasque ęstimationis partes obtinere cuperet, apud eum, qui me uocauit, ut inscitiam suam tueretur, poëticum hominem esse me, &medicas res ignorare insimulauit. Meg. Si est quem ego suspicor, potius est, pene dixeram quis, quam medicus. Cord.