Latin
152
Euricius Cordus, Botanologicon 152
Unproofread scanNot analysed yet
Nam di ctae fetidae cotulae quam nos hondtzdill, id est, caninum anethum uocamus, per omnia similis est, nisi quod candidiora robustioraque folia, maiores flores habeat, tetrumque odorem spiret. Est tamen commune Chrysanthemo buphthalmi nomen, quod fere idem utriusque flos appareat. Maior tamen ille in hoc chrysanthemo est, quare in quibusdam etiam locis non uaccinus sed equinus oculus uocatur. Non contemnenda in medicina herba ad discutien da steatomata, quas hodie nattas uocant, &reddendo auruginosis colore. RALLA. Gra ta igitur mihi &illius erit cognitio. CORDVS. Et haec similisque altera quaedam affabre expressam in tomis tuis effigiem habent, sed non uero interim nomine indicantur. Ral. Nos persicariam dicimus. Cor. Ego hanc Dio scoridis hydropiper &Plinij siliquastrum seu pi peritida credo. Nec obstat quod Hermolaus Barbarus de hoc dubitare uidetur inquiens. Est &in folio persicariae litura maculae modo inscripta, quae si fuisset in hydropiperi fortasse non omisissent authores.