# Botanologicon 154

Euricius Cordus, Botanologicon, 154. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/154

Sed confer huc minoris conyzae histori am, et hinc tute iudica. Vt pedalis altitudo qua dret, subamarus tamen & luteus eius flos, qui in lanugenosos pappos euanescat, manifesto indicio discrepat, ne aleagina interim folia imputem. Nig. Si eadem thymbrę satureia est, ut ipsum capitis lemma ostendit, miror Colu mellam canere. Et satureia thymi referens thymbraeque saporem. Cord. Vt paucis te expediam scito duas thymbras, id est, ut Latini appellant cunilas esse, alteram agrestem seu rusticam, al teram satiuam hanc, quae quia minori est acri monia, in condimentario genere edulijs concoquitur, hinc à saturando, quasi proprium sa tureiae sibi nomen inuenit. Quod tamen agristis illa ab hac aliquando mutuat, peculiariter alioqui thymbra dicta. Nunc facile intelligis Columellam thymbrae nomine rusticam cunilam, & per satureiam, saliuam seu hortulanam hanc cunilam significare. Ral. Recte, olim etenim cum Brunsuici tecum essem, audiui Saxones satureiam ibidem hortulanam cunilam appellare. Cord. Nostras quoque gens mul tis in locis sic uocat. Ral. Syluestre serpillum etiam hic cunilam dicunt, sed parum, ut fit, corrupto nomine. Gal. Quo ergo? Ral. Cunel & quenel. Meg. Quid si hoc ipsum syluestre dictum serpillum haec rustica cunila seu agrestis thym bra sit? Cord. Si aliud syluestre serpillum demonstrares, facile tecum suspicarer, ad quod accepta haec per ueterum manus Germanica nomenclatura, non paruam & mihi occasionem dedit.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
