Latin
155
Euricius Cordus, Botanologicon 155
Unproofread scanNot analysed yet
Imo et complura alia pronum ani mum trahunt, quorum id primum est, quod plenam floribus spicam habeat. Ral. Sed non uiridi colore, qualem hic ei Dioscorides tribu it. Cord. Hunc ego non florum sed herbae intelligi deberi credo. Megob. Perge. Cordus. Secundum quod grata apibus herba sit, qualem Columella thymbram commendat. Ter tium quod &thymi &satureiae similem tum odorem tuum saporem referat. Nig. Theophrastus quoddam serpilli genus à satureię odore satureiatum dicit, quare ne temere pronuncies uide. Cord. Id non libenter soleo. Si omni no herbarij nostri serpillum suum tueri uolunt, per me magno ocio licet, sed uelim interim mi hi dicant, qui zygidos nomen ei conueniat. Absurdum enim uidetur, si quod quidam uolunt, à trutina, quam graeci zygon dicunt, ob similem scilicet ramulorum rectitudinem, quae in multis alijs herbis euidentius apparet, uocari debeat, aut quod eo uites iugentur, id enim zy gειν graecis nonnunquam significare audio. Non est tantus huius herbulae lentor, non tanta lon gitudo, ut aliquis sit ad uinciendum usus. Ral.