# Botanologicon 157

Euricius Cordus, Botanologicon, 157. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/157

Adde quod & ne sciam quod simili imagine uerum dictamnum referat, quod tamen adeo similia pulegio folia habet, ut hinc syluestre & ceruinum pulegi um appelletur, nunc ea ipsa tomentosa et lano sa pube obducta sunt, qualia pulegium nostrum non habet. Quin etiam Plinius utrunque echium pulegio simile dicit, ualde dissimile ad pulegium nostrum comparatione. Gal. Et Paulus Aegineta uetonicam pulegio aequiparat. Cor. Sed non Romanam & uulgarem illam, quam Dioscorides cestron dicit, imo alteram, nam duplex est uetonica, ut ibidem uidere est. Meg. Non melius consilium in hac controuer sia dedero, quam ut pecori gustandum pulegi um nostras porrigatur, ei tum, si uerum id pule gium fuerit, balatus quam primum excitabit. Ral. Non facile communem omnium nostratium medicorum opinionem & consensum posthabebo. Cor. Neque suum illis pulegium surripiam, si hortense mihi serpillum ostendernit. Sunt enim & multa quae hoc idem pulegium uerum pulegium esse persuadeant. Video enim facilem eius coa lescendi naturam, ut si etiam minutissime inci datur & seratur, tamen crescat, quin & derelictis animo ęgris magna refocillandi facultate adhiberi soleat. Multae etiam mulieres eo contra uaria locorum suorum uicia, efficaci, ut ipsę pu tant, ui utuntur, ut caeteras eius uirtutes praeteream. Nig. Sed quid ad eam, quam super hoc induxisti contentionem dicendum? Cord. Illud uobis alijsque me doctioribus uiris cogitan dum relinquo, quorum latam hic sententiam libenter audiam. Ral. Oculatos, diligentes acrique perspicacitate praeditos homines discenda medicina requirit. Meg. Non ab re sacri fin guntur Aesculapio dracones. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
