# Botanologicon 163

Euricius Cordus, Botanologicon, 163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/163

Non mirum cum nusquam posuerit. Sunt & aliae plures Arabum medicinae, quarum nec ille nec alius quispiam ex ueteribus Graecis, quod ego sciam, meminit, earum complura nomina in schedulam quandam notata penes me in pera, ut reor, habeo. Meg. Ea nobis recensere ne pigeat. Cord. Non inuenio, memoriter aliquot enumerabo. Sunt igitur illa, ambra, anacardion, seu anacardus, behen, bellirici, bel, camphora, casia fistula, quam ita iam uocant, coton, latine gossipium, culcul, dadi, dend, doro nici, emblici, fagre, feleng, faufel, & ipsa de qua iam dubitas galanga, kadi, kanabel, lingua auis, moschus, manna, macis, si non machir est, mirobalani citrinae, chaebulę & Indae, nisi quis eas inter palmulas Dioscoridis reputet, michad, mummia, musa, seu maum, nersin, nux musca ta, nux metel, nux mechil, & forte nux hende, nux indica, nisi haec sit quam Galenus regiam nucem appellat, & septem uncias continere di cit, nux uomica, modo & illa non sit, ut quidam uolunt, thitymali caryitis fructus, phel, piperella, licet uiticis semen ita etiam dicatur, ramech, ribes, sa deruam, sandalum, sel, sene, tamarindi, turbith, uirz, zarnabum, zeduaria, zelim, zurumbeth. Meg. His uocabulorum monstris lunam e coelo deduci Google U B posse crediderim. Cord. Anacardij & zarnabi tamen (sed arnabi nomine) Aeginetam memi nisse puto. Vbi sciendum Serapionem duo zurumbet ponere, & alterum ei significare Auicennae zarnabum & Aeginetae Arnabo, alterum zedoariam, quanquam Auicenna de zedoaria zurumbet zarnabo, quasi de diuersis rebus tribus seorsim capitibus agit. Ral. In mummiae capite apud Serapionem Dioscoridae uerba citantur. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
