Latin
164
Euricius Cordus, Botanologicon 164
Unproofread scanNot analysed yet
Fa teor, sed quibus pissasphaltum describit, uerun tamen mumiam aliud quid à pissasphalto esse, tot ab Arabicis medicis memoratae eius facul tates arguunt. Multo enim acrius calidius, ac fortius quid esse oportet, si huiusmodi potest, quam pissasphaltum, quod ut picis &bituminis nomina sic &facultates possidet. At illę non tot neque tantae sunt. Ral. Citatur apud eundem Serapionem, ab Aben Mesuai &Galenus mumiam inter oculares medicinas referens, his uerbis si recte repeto. Galenus memorauit eam in almayemur, quando locutus est de soda in li bro quarto &dixit quod ex medicinis oculorum sunt quaedam calidae, acutae, sicut mummia &asa &serapinum &cuphorbium &uniuersaliter omnis medicina quae calefacit for titer &c. Nig. Tantum te medicum esse nesciui. Ral. Comparatus mihi Galenus quasi con temptissimus ueterinarius fuerit, sed caue ne de cumbens meo unius tantum consilio utaris. Dum in taberna mea ociosus aliquando desideo, in Serapione legere soleo. Cord.