# Botanologicon 165

Euricius Cordus, Botanologicon, 165. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/165

Interpres illius libri Nicolaus de Regio quae tu recitasti sic uertit. Contrarijssima autem materia eorum talium est ea quę est acrium operum, ueluti ciri naci (ego Cyrenaici puto legendum) & indici & serapini & cuphorbij & simpliciter dicendo calefacientium uehementer, Vbi pro mumia laser (nam sic latini Cyrenaicum opon, id est, succum appellant) intelligendum quis suspice tur, neque immerito, cum Arabes medici easdem fere mumiae suae facultates, quas Dioscorides Cyrenaici succi, recenseant. Nisi quis transposi tis uocibus Indicum ibi succum pro mumia, & Asam pro lasare accipere uelit, ut omnes hodie me dici faciunt turpissimo errore, cum eadem asa uetus illud laser non aliter, ac humanum oletum suauissimum balsamum, referat. Meg. De Indico multa Leonicenus, sed, quod huc ad mumiam pertineat, nihil. Nig. Vanum, ut hinc ui deo, commentum est, quod quidam humani cor poris tabidam saniem aloe & myrrha commi xtam & e sepulchris effluentem, esse mumiam dicunt. Cord. Id ut crederem nunquam adigi potui. Ral. Cum tamen illi testem habeant Se Google L 3 rapionem? Cord. Sed ubi Dioscorides, cuius de pissasphalto ibi caput ille citat, id testatur? Qui tamen, si aliqua talis ex homine medicina fuisset, certe ut alia plaeraque, quemadmodum saliuam, urinam & sudores non praeterijsset. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
