Latin
166
Euricius Cordus, Botanologicon 166
Unproofread scanNot analysed yet
Non facile pendentes ex Arabibus medici permittent, ut hanc usitatam hactenus mumiam è tabernis nostris auferas, quam adeo usurpant, ut, cum uera haberi nequit, aemulam eius nos conficere cogant, acceptis scilicet e patibulo aliquo uel rota humanis pulpamentis, eijsque aloe ac myrrha. Cord. Quam habetis. Ral. Aliquandiu maceratis. Cord. Facitis hoc ipso anthropophagio, ut sapientes &qui non uultures sunt homines, tabernas uestras non secus ac foedas carnificinas merito abhorrere, fugere &execrari debeant. Qui unquam Lęstrigones tam spurce crudeles fuerant? Satis fuisset abominabiles nocentissimarum uiperarum carnes aliquot antidotis miscere, &ab humano tabo saltem abstinere. Ral. Nihil non audendum &ferendum est, ut omnium rerum preciosissi ma sanitas, si quando amissa fuerit, recuperetur. Cord. Age bone Ralla, quae esse potest uestrae illius mumiae tanta uis &efficacia, ut tantum naturae piaculum aequet? Miror tam intupidam medicorum credulitatem, ne uecordem caecitatem dicam, quae tam ua nam frustrationem per tot annos non percipit.