# Botanologicon 166

Euricius Cordus, Botanologicon, 166. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/166
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/166

Non facile pendentes ex Arabibus medici permittent, ut hanc usitatam hactenus mumiam è tabernis nostris auferas, quam adeo usurpant, ut, cum uera haberi nequit, aemulam eius nos conficere cogant, acceptis scilicet e patibulo aliquo uel rota humanis pulpamentis, eijsque aloe ac myrrha. Cord. Quam habetis. Ral. Aliquandiu maceratis. Cord. Facitis hoc ipso anthropophagio, ut sapientes & qui non uultures sunt homines, tabernas uestras non secus ac foedas carnificinas merito abhorrere, fugere & execrari debeant. Qui unquam Lęstrigones tam spurce crudeles fuerant? Satis fuisset abominabiles nocentissimarum uiperarum carnes aliquot antidotis miscere, & ab humano tabo saltem abstinere. Ral. Nihil non audendum & ferendum est, ut omnium rerum preciosissi ma sanitas, si quando amissa fuerit, recuperetur. Cord. Age bone Ralla, quae esse potest uestrae illius mumiae tanta uis & efficacia, ut tantum naturae piaculum aequet? Miror tam intupidam medicorum credulitatem, ne uecordem caecitatem dicam, quae tam ua nam frustrationem per tot annos non percipit.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
