# Botanologicon 167

Euricius Cordus, Botanologicon, 167. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/167

Liceat mihi hic etiam empiricos quosdam perstringere, qui humanum adipem in unctiones suas supersticio se expetunt & inquirunt, planeque uicio suo san ctissimam alioqui medicinam polluunt, non sine fallace rapinarum decipula. Meg. Quid tum de illis, qui sanguinem etiam humanum medicinis suis miscent, magna, ut ipsi putant, nutriendi & refocillandi potentia? Cord. Integrum & in cor pore nostro detentum adhuc sanguinem optimum quidem & utilissimum esse succum haud dubito, an autem, ubi foras profunditur, idem permaneat, nescio. Vt id maxime fiat, tamen huiusmodi medicinas uel miscere nedum accipere abhorrerem. Ral. Quorsum ab instituto procurrimus? Serapio, uolebam dicere, ben describens etiam Dioscoridem citat. Cord. Ego non ben sed behen protuli. Nig. Quid idem ben tunc illi est? Cord. Myroba lanus. Ral. Numerasti tamen & mirabalanos inter ea, de quibus dubitas an ueteres scripserint. Cor. Alię sunt Dioscoridis myrobalani à uestris istis, licet ferme omnes hodie medici easdem illis, quas Dioscorides suis, facultates tribuant, & easdem etiam res putent, manifesto raris tamen de prehenso errore. Meg. In Galenianis secretis & experimentis non solum omnes, nempe quinque, myrobalanorum nostrarum species, sed etiam camphoram, doronici, galangam, nucem muscatam, nucem Indicam, turbith, zedoariam, aurumbet, Imo omnia fere, quae recitasti, adeoque plura legisse me recordor. Cord. Haec eadem ac absurda quaedam alia, in caussa sunt, quo minus li bros illos Galeni esse credam, usque adeo arabicissant, quod decem isti tractatus Myamir non faciunt, imo quantumuis Arabica interpretatio ne corrupti & infecti, latente tamen genio authorem Galenum referunt.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
