# Botanologicon 168

Euricius Cordus, Botanologicon, 168. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/168

ut fallantur qui hunc non germanum sed adscriptitium librum existi mant. nescientes eum esse, qui de compositis medicamentis secundum loca inscribitur. Nig. Eosdem tractatus, ut ex Plateano nostro acce pi, lanus Cornarius insignis & mire literatus medicus, nobis propediem, ut nuper Aetium, Latinos exhibebit. Meg. Vtinam non Torinia na affectatione. Nig. Imo purissimo, quod syn cęrum eius iudicium est, sermone. Cordus. Hunc ego, licet a facie nondum cognitum, inter primarios tamen amicos meos collocatum non uul gariter diligo, speroque non paruam opem iacenti & iam resurgere conanti medicinae latu rum. Nig. Turbith etiam ueterum Gręcorum tripolium esse uolunt. Cord. Eius caput Serapio quidem ex Dioscoride citat, Imo sunt qui eiusdem pityusam autument, ego verbo neutram. De qua re, quia amplius disputare neque libet neque uacat ad Leonicenum & Manhardum uos remitto. Meg. Quin & senam, sunt qui delphinium esse putent. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
