Latin
169
Euricius Cordus, Botanologicon 169
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen undequaque respon dente historia. Quod si maxime fuerit, non ta men ueteres de eo quicquam scripsisse crediderim. Nam adiecticium hoc in Dioscoride caput hinc arguitur, quod in antiquissimis id codicib. non inueniatur, neque Galenus neque Aegineta neque Plinius delphinij usquam meminit, quantum ego obseruarim. Meg. Quandocunque &à quibuscunque reperta sit, quomodocunque etiam uo cetur sena multis laudib. predicata, quia multis uiribus prędita est medicina. Cord. Hinc non immerito &sosandros dicta, quod homi nem scilicet sospitet. RAL. Dammarum pro spicio, in quo uuulariam nasci à quodam hic cucullione olim audiui, quam ut illinc mihi colligeres, nuper literis meis te rogaui, sed qui nihil accepit ego sum. CORD. Dij te perdant cum tua hac demonstratione, simiorum nidum indicasti. Ego tum ardentissimo caniculę aestu eum conscendi, sed nihil praeter sterilitatis indices erycam scilicet &genistam inueni. Meg. Putas Dioscoridem uuularię uspiam meminis se? Cord. Puto, eamque esse eandem Alexandrinae lauro, quod mihi non credens eius historiam conferat. GAL. Herbam forte intelligitis quae bislingua uocatur. Cordus. Eam ipsam. Ral. Nullam in ea, qua vuulę medeatur, facultatem inuenio, à qua tamen hoc ei nomen inditur, ut hinc etiam Germanice houckblat id est vuula rium folium dicatur. Imo ne aliquem foliorum quidem usum. CORDVS.