Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 17
Unproofread scanNot analysed yet
Ego nouas illas de quibus iam dixeras, uel saltem ueteres repurgatas pandectas, una cum illis Brunfelsij synonimis tandem euulgari cu perem: Nam unum est iam hoc studium et desiderium meum, ut res illas, quibus instruendum est pharmacopo lium, cognoscam. Cord. Omnes sic affectos uel medicos uelim. Nig. Nunquid Ralla &tu syno nima illa habes, quae seplasiarij quidam ueluti arcanum &sacrum aliquid alius ab alio accipiunt, et mul tis uix precibus ac donis, ut ea sibi exscribere liceat, obtinent? Ral. Facta mihi est semel ea uiden di, non autem exscribendi copia. Cor. Burchardus Mithobius Mathematicus noster ea habet, &quasi preciosum thesaurum penes se custodit. Quamuis legenda mihi nuper ultro obtulit, si forte aliquis eorum usus esset: At ego, ut similem pandectis colluuiem, illa reieci, nihil enim dubito non pauciores in ijs etiam errores scatere. Meg. O quales lacunę, quę ex huiusmodi pandectarum &synonimorum fontibus transfunduntur. Cord. Impurissimae, atque has aliquis defecandas &percolandas suscipiat: hoc plane esset sordidissimum &quasi Augiae stabulum repurgare.