# Botanologicon 170

Euricius Cordus, Botanologicon, 170. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/170

Fuisse tamen olim non paruum illum ex hypoglotti & hypo glossidij nomenclatura constat, quae hinc pro culdubio facta illi est, quod sub lingua teneri solita sint folia, ut uel hodie, non tantum apud insubres, ut Vergilius Marcellus ait, aliasque alibi gentes, sed etiam in Germania nostra sit, quoties abundantem puerorum saliuam & destillantem in fauces humiditatem, unde uel prolixa Columella, id est uuula, uel faciens balbuciem linguae impedimentum ori tur, cohibere & siccare opus. Aliud me remo ratur quod scilicet DIOSCORIDES huius alexandrinae lauri folia rusci, quem uos bruscum dicitis, folijs similia tantum minora pingat. Ruscum in Italia uidi, si qui indicarunt. non fefellerunt, similibus quidem sed minoribus, quam uuularia habet folijs. RALLA. Si tam utilis est radix ut hic legitur, non do nipetas illos agyrthas qui tam multam uuula riam circumferunt orabo, ut & ipsam una cum herba euulsam mihi portent. NIGER. Quae erice illa est quam cum genista ibi te inuenisse iam dicebas. CORDVS. Vulgarissimus frutex ille quem Germanice heyde nominamus. Mego. At eam literatores myricam uocant. CORDVS.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
