Latin
173
Euricius Cordus, Botanologicon 173
Unproofread scanNot analysed yet
Vel igitur maiora tantum ibi legendum (quanquam ne sic quidem similitudo respondet) uel aliam erycen esse putandum est. Meg. Magnas ac multas in simplicibus dif ficultates esse uideo, &miror non maiori ea diligentia à recentioribus medicis inquiri, imo tanta supinitate negligi, inueteratisque eos erroribus potius oblectari. Cordus. Adde &qua si Vatiniano odio contumeliosisque conuicijs scrutantes ueritatem uiros prosequi. GAL. Non mathematicus diuinator sum, tamen ue rum erit prognosticon meum uereor, nos im minentem pluuiam uix posse euadere, uidetis ut atris nymbis obductum coelum horreat? Et prope quintam est horam. Cord. Recte admo nes, redibimus domum, recta qua uenimus uia, quanquam per Lani ripas uos ducere, fuit ani mus, ut de aquaticis quibusdam herbis etiam disputaremus, ubi &in acoro &gladiolo nos errare demonstrassem. Ralla. Nunquid gladio lus ille luteis lilijs uerus est acorus? Cord. Valde dubito, dissidente radicis forma &sapore, qui potius adstringens &quasi insipidus quandam prae se frigiditatem fert. Ralla. Quid audio? Omnes pixidas nostras exinanire studes. Cord.