# Botanologicon 176

Euricius Cordus, Botanologicon, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/176
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/176

Nunc easdem bestiolas in rotundissimas pilulas conuolui author est Scribonius. Ral. Dudum obturatum est mihi os. Cordus. Sed audi quae plura Galenus de aphaca & uicia dicit. Horum inquit, seminum figura non rotunda est ueluti fabarum, sed aliquanto latiuscula similiter len ti. Idem in libello de ponderib. In Aegiptia in quit, faba obulus semis est. Nunc is duodecimam drachmę partem ęquiparat. Cum ergo Aegiptiae fabae communibus fabis, quas authores intelligunt, maiores sint, & tamen earum duodecim drachmam unam faciant, quot putas communes illas, quae minores sunt, drachmam constituere? Forte non pauciores xviij? Adde quod & Plinius inuentum scapum centum fabis onustum tradat. RAL. Desine tandem uictum uincere. Cord. Sed possem hic plura addere quibus tamen breuitatis causa prudens supersedeo. Tu modo, an haec de nostratibus fabis intelligi queant, cogita, quarum sunt quędam adeo magnę, praesertim purpureae illae, ut singulę singulas drachmas pendant. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
