# Botanologicon 178

Euricius Cordus, Botanologicon, 178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/178
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/178

Necesse est hic te solertem & cautum esse, & non statim deprehensis aliquot harum rerum erroribus cum hominum periculo sciolum ostentare, imo uidere quis scribentis tibi medici intellectus, & quae abs te componendae medicinę ratio & qualitas sit, & an conducat praescripta eius simplicia mutare, non enim id temere neque semper fieri debet, ubi tu alia earum nomina sciueris. Vt me capias: Scribet forte quispiam tibi pro ducenda urina quam uocatis receptulam, in qua & senetio legitur. Hic si tu continuo ue ram senetionem acceperis, peccabis non leuiter, quoniam non hanc sed cardaminen, id est, crissonem ille uoluit, & conficiendum medica mentum postulat. Eodem modo ipsum quoque medicum animaduertere oportet, ex quo nam authore medicinam suam transsumat, uetere ne scilicet uel an recenti, & qualia etiam ille simplicia intelligat.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
