# Botanologicon 18

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/18

Foe licius quam his nugis bona ingenia occupari possunt. Ral. Video quanti luminaria nostra facia tis, quae tamen si nobis auferantur, Helice & Synosura auferentur & omnes pistilli, omnia item mortaria nostra cessabunt. Cord. Densiores errorum tenebrae sunt, quam ut his praelucentibus quasi cicindulis abstrusam in eis ueritatem inda gare queamus: Alterius tamen, puta Maioris Luminaris autor, lohannes lacobus Manlius non ubique displicet, ut diligentior talium rerum scrutator. Sed satis de his, tanta mea neque eruditio, neque autoritas est, ut super eiusmodi uiros ceu constitutus iudex censoriam uirgam usurpem. Meg. Liberum est cuiusque iudicium, Publicum aedificium, uarias censuras pati oportet. Quid aliud agamus, quam ut medici de medicis rebus confabu lemur? Ral. Scripsisti mihi nuper, imo & in libello tuo de Pseudotheriaca ostendis te uerum amomum deprehendisse, & penes te habere: id ut exhibeas, oro. Meg. Id admodum uidere cu pio. Nig. Riserunt te quidam apud nos scioli, cum in eodem libello haec super amomo verba legerent, Cord. More id suo fecerunt, at rideant me quan tumuis uelint Democriti illi ego uicissim eos Heraclitus defleo. Quod ego amomum credo uobis monstrabo. Videte, conferte, & iudicate ipsi num errem. Aperi scrinium uxor, & Hierichuntida profer. Meg. Hierichuntida rosam? Cor. Sic appellant, unde sumpto nomine ignoro. Hanc cu cullati hic hypocritę superstitiosę plebeculę quotannis, ipsa scilicet Christiani natalis nocte, qua si sacrum spectaculum, adeque miraculum nuper exhibuerunt.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
