# Botanologicon 180

Euricius Cordus, Botanologicon, 180. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/180
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/180

Incommodum hoc, quod una cum redeunte ex pascuis armento ingrediamur, ex pectemus parum dum transeat, non libenter pecoribus misceor. Cord. Discede ergo e Mar purgo. Quin imus? Meg. I tu prę, nos te sequemur. Cord. Pontem contigimus, nunc iterum binis nobis ire & colloqui licet. Meg. Domus tua Corde egregium habet aspectum. Quid ex tam imo pectore suspiras? Cor. Quod eadem ipsa tot tantosque mihi inimicos conciliauerit, & ut meliorem alibi prouintiam negligerem, dum uana me proprij spe retinuit, coegerit. Meg. Dolendum est certe iniquam fortunam perpetuo bonis uiris aduersari, et non nisi improbos nebulones respicere. Cor. Quid attinet multa conqueri? ego susque deque fero, cedam inuidiae nihil dubitans me satis habiturum quocunque peruenero, cum inimici mei, etiam ubi has aedes deglutierint, famelico adhuc rictu esuriant. Meg. Mirum si te, modo rem noscens, princeps discedere patiatur. Cor. Qui mi hi facilem ab eo dimissionem impetret misi. Meg. Forte qui te hinc amotum uelit? CORDVS. Acupictor esse deberes. Meg. Sed qua ratione persuadebit? CORDVS. Non deerit Mer curio oratio, quam etiam iuuabunt Augusti Sebastiani Nouzeni missae isthuc literę, quibus me apud eundem principem, quasi iam decem septimanis praelectio mea interquieuerit, accu sauit. Idque totius scholae, cuius iam Alpha est, communi nomine, sed manifestissima calumnia. Abfui quidem hinc aliquamdiu Bremam pro fectus, interim tamen substitutus alius prouin ciam meam integro mense subijt.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
