# Botanologicon 181

Euricius Cordus, Botanologicon, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/181

Dehinc sequutae sunt feriae, ita ut non totidem horis, quot ille septimanos indicauit, pensum meum intermiserim, nulla tamen torpens negligentia, sed urgente coactus necessitate, cum eo tempore apud principem de reddendis aedificij ex pensis, non citra magnum incommodum meum agerem. Hanc tam insignem iniuriam quo putas animo feram? Tam diligenter, scio, tam etiam bene, spero, quàm quisque alius suum, hic locum meum defendi. Adde etiam, tantae utilitati, imo & laudi huic scholae fui. MEG. De hoc non dubito. CORDVS. Et hanc nunc gratiam recipio. Non tamen omnes collegas huius accusationis insimulo, imo plurimam eorum (qui amici mihi fauent) partem ea latuit, credo. Siquidem cum quotquot super hac re expostulaui, omnes se eius inscios esse respon derunt. Gal. Ego hac gurgustium meum rectà petam. Cor. Quo is? una nobiscum coenabis. Gal. Magnam tibi gratiam habeo, est quod uerear. Cord. Nihil tibi metue, nos coctos non cru dos gallos edimus. Gal. Debilem uentriculum habeo, quem ut curem oportet. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
