# Botanologicon 182

Euricius Cordus, Botanologicon, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/182

Bene er go uale. Gal. Vale et tu. Cor. Ingrediar culinam, & qui uxor focum instruxerit, uidebo, uos interim in aestuarium ascendite, mox adero. Meg. O miserum Cordum nostrum qui tam commo dum aedificium, in quod omnem substantiam suam profudit, deseret, redditis tamen, ut spero, expensis. Nig. Vtinam quam est candidus tam esset etiam cautus, & libertatem suam cohibere, imo nonnunquam ciuiliter blandiri, assentari & adulari posset, melior quondam proculdubio successus ei uicissim arrideret. RAL. Frustra optas, suum habet, quod obtinebit, ingenium, Meg. Amici mores noueris non oderis. Cord. Quid nunc agitis, esuritis ne egregie? parum uobis expectandum est. Meg. Nostra caussa nihil accelera. Cord. Exuite tunicas uestras, ut habeam quo uinum emam. Ral. At mea tanti non est, ut pro una amphora oppignorari possit. Cor. Vtinam ex tot nostris, qui alibi sunt, ami cis, saltem Georgius Sturtius, Eobanus Hessus, & Martinus Hunus iam adessent, ut tamen per fectum conuiuium septem constet, uade puer, & uoca Adamum Cratonem, Petrum Platea num & Petrum Nigidium. Duos adhuc alios inuitarem, sed terret me uulgare prouerbium, quo dicitur, nouem conuicium. Ral.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
