# Botanologicon 183

Euricius Cordus, Botanologicon, 183. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/183

Satis superque sumptus nos tres tibi faciemus, non est opus plures uocare Cord. Quantum intelligo immunes uos hinc abire putatis, suum quisque symbolum dabit. Meg. Quantumuis infer, satis diuites ac liberales hospites habes, sed caue ne cras abituris nobis aureos quosdam cyphos clàm bulgis nostris inseras, & hinc eos quasi furta repetas. Cor. Illudis mihi intelligo, quod non splendide instructum abacum exhibeam. At haec quae lignea creditis, intus sunt aurea pocu la. His ea crustis ideo operui, ut à talibus harpyis secura sint. En uobis alueolum, in eo uos, donec uocati illi adueniant, exercete, tum alium uobis ludum proponam, qui his tesseris, quae in ore sunt, ludetur. FINIS.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
