Latin
ETQVASI EPILOGVS SEV
Euricius Cordus, Botanologicon 187
Unproofread scanNot analysed yet
Antyrrhinon, herba quę aliâs iam Orant dicitur. Et fortè ea dem cynocephalaeae. Aparine Germanice klebekraut. Apij generum difficilis est historia. Apios, herba quae &raphanus agrestis rotunda radice. 133 Apium palustre fortè Giersca uel Angelicae species. Arbutum, id est, unedo, quo etiam nomine epimelis, id est, sitanium, mespilum dicitur. Arabum pleręque medicinae quarum apud ueteres nulla mentio. Argallicum apud Aurelianum symphitum est. i. walwurt; Aristologia rotunda non est, quae Germanice hoelwurtz ap pellatur, quod historiae minime respondeat. Armeniaca mala Germanice amarellen. Aron omnib. eodem uulgo nomine cognita, cui serpentaria in uiribus similis, non habet, ut Plinius tradit, magnam radicem. Asa non est, ut hodie medici putant, Laser seu Laserpicium, sed alius ueteribus fortè ignotus succus. Asclepias falso à quibusdam ea herba, quàm uulgo gundelreb dicunt, creditur. Ascyron, est secunda species hyperici perforata, quam uulgo kunrat, barthaw, &unser frawen betstro nominant. 98 Aspalatos, arbor ignota, quam Arabes Darsciscahan seu darfi sahin uocant. Aspergula Germanice liddengenge. Asphodelo carent Germani seplasiam. Asplenos, id est, scolopendria, non tamen ceruina lingua, sed quę Arabice ceterach &Germa. styenkahrn uocatur. Aster Articus, est inguinalis, quam male apud Serapionem pro Eryngio accipiunt nomine decepti herbarij. Auena Graece Aegylops à Plinio dicitur. Aurelia uide Storchas citrina. Auricula muris, quae Graecis idem significante nomine Myo sotis dicitur, non est pilosella, quam Germanice meussohr uocamus. Barocus forte Galiopsis, Daubenesselen, behnsaugen. 161 Bechion. tussilago Latine, farfarella, &ungula equina terre stris, Germanice Effelsihub, branthlattich. Behen, ignota antiquis Graecis radix.