# Botanologicon 189

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/189
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/189

Behrwurtz forte Daucus Cre: Ben apud Arabes, idem myrobalano, quam Dioscorides my repsicam cognominat. Berberi, fructus Spinae quę Graecis Oxyacantha, id est, acida spina dicitur, Germanice surich, erbsel. Bettlerfleuse, forte Graecorum Xanthium. Bitorta quae & bistorta, non est, ut creditur, serpentaria, imò plus ad britannicam accedit. Blattaria, species est Verbasci, non ita hirsutis sed uiridiori bus folijs. Blitum Germanice benet, & est hęc uox à Latina uoce benedi cta corrupta, alia tamen est à benedicta illa quę Cariophyl lata dicitur. Branca, ursina Romana herba est topiaria, quae acanthus Graece uocatur & Paederates, de qua Virgilius in Bucolicis. B rassica uulgare olus, Germanice koele. Brassica marina, quae à medicis hodie soldanella uocatur. 90 Britannica credi posset fort è eadem bistortae, quam falso serpentariam dicunt. Bubonium.i. Alibium, in guinalis, aster Atticus, stellaria. 114 Bucramon à Gal. dicta, antyrrhinos est. Buglossę hodie plures uocantur, uix tamen uera hic cognoscitur, quam Leonicenus Cirsion putat, Syluestris forte echion .i. Al cibiadion est. Bulbus agrestis gręce Colchicon, germanice herbsibloumen.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
