Latin
EPISTOLA
Euricius Cordus, Botanologicon 19
Unproofread scanNot analysed yet
Quod tum ea sponte sua se aperire &ramulos suos exporrigere crederetur, cum tamen id semper faciat, quando madefit. Nig. Papae, qualis planta? RALLA. Quam suauis odor? MEGOBACCHVS. Putas hoc ue rum amomum esse? CORdus. Intuemini, &Amomi historiam in Dioscoride adhibete. Non spero uos eum authorem reijcere, qui omnium optime &uerissime, medicas res, quam tum ad depingendas earum imagines attinet, expressit, etiam teste Galeno: Imo huic uni plus fidei habendum quàm trecentis pandectis, omnibusque, qui hinc conscripti sunt, herbarijs. Ad hunc uelut ad sacram anchoram confugiendum est, quoties in noscendis, simplicibus suborta fuerit dubitatio &controuerfia. Huic assentiendum contra quantumuis diuturnum &receptum usum ac errantem authoritatem. MEGOB. Nemo est hic nostrum, nec erit aliquis sapiens medicus, qui hoc neget. Cord. En hic caput de Amomo. Vi detis à principio Amomum exiguum fruticem esse ex ligno uuae modo in seipsum conuo lutum. Nig. Simillima huius est figura &substantia. Cord.