# Botanologicon 19

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/19

Quod tum ea sponte sua se aperire & ramulos suos exporrigere crederetur, cum tamen id semper faciat, quando madefit. Nig. Papae, qualis planta? RALLA. Quam suauis odor? MEGOBACCHVS. Putas hoc ue rum amomum esse? CORdus. Intuemini, & Amomi historiam in Dioscoride adhibete. Non spero uos eum authorem reijcere, qui omnium optime & uerissime, medicas res, quam tum ad depingendas earum imagines attinet, expressit, etiam teste Galeno: Imo huic uni plus fidei habendum quàm trecentis pandectis, omnibusque, qui hinc conscripti sunt, herbarijs. Ad hunc uelut ad sacram anchoram confugiendum est, quoties in noscendis, simplicibus suborta fuerit dubitatio & controuerfia. Huic assentiendum contra quantumuis diuturnum & receptum usum ac errantem authoritatem. MEGOB. Nemo est hic nostrum, nec erit aliquis sapiens medicus, qui hoc neget. Cord. En hic caput de Amomo. Vi detis à principio Amomum exiguum fruticem esse ex ligno uuae modo in seipsum conuo lutum. Nig. Simillima huius est figura & substantia. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
