# Botanologicon 190

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/190
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/190

126 Buphtalmus non est eadem cum Chrysanthemo, sed quę uul go kowthill.i. uaccinium anethum dicitur. aliâs cotulanon fetida. CAcalia eadem cancano & non diuersa, ut Aegyneta putauit. Cachrys cuius herbae fructus. Calamus odoratus fortè non hic habetur, & qui sic hodie di citur forte acorus est. Capsia, est quae; inziberina & piperina dicitur. & forte inter nasturtij genera referenda. Caputium hodie dictum olus, germanice caput;. brassicę ge nus est, quod Cumanum Plinius uocat, sessile, folio & capite paululum, non tamen ubique similiter prouenit.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
