# Botanologicon 192

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/192
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/192

Chamaecissus, non uidetur esse quae uulgo gundelreben dicitur. Chamaecyparissus non est cupressina, sed quae germanice cy pressenkraut dicitur. Coronaria est herba Chamaepythis, id est, aiuga, abiga, ibiga. Vnde ibica, & dehinc paulatim Iua ab odore moschata dicta. In quo errant uulgares herbarij. Cheiri non sunt frigidae, nec inter murarias uiolas computa ri debent Chelidonion, minus uulgaris herba in humidis locis in Ma io tantum conspicitur. hinc germanice Meykraut. Saxones scorbocks kraut, Hieronymus feyckwartzenkraut ap pellat Chrysanthemon male ab Hermolao Barbaro buphtalmus creditur, est ea herba quae germanice lohans bloumen, & pferdes ouge dicitur Cicerbita, id est, Sonchus graece, germanice hasenkoel, quidam & taraxacon putant. Cichorium, intybum syluestre wege weis, hindtleuff 143 Cici, uide kerua Cicutae semine male hodie medici pro ruthae syluestris semine utuntur, quamuis à Leoniceno erroris admoneantur.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
