# Botanologicon 196

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/196

Gummi Arabicum Serapio acaciae succum putat, cum graeci id non affirment: Imò apparet gummi Arabicum fortè idem esse cum tragacantha, quantum ad uires attinet. VAlicacabus species solani, quae Arabice alkekengi, germa nice boberellen Iudenkyrsen uocatur Heliochrysos à Galeno amaranthus dicitur, licet Aegineta duas has herbas putet. Estque illa quae hodie stoechus citrina & germanice rheynbloumen & motterkraut uocatur. Male quidam hanc inter absynthij genera referunt. Helxine parietaria uitrago urceolaris est, non tamen ea her ba quae luteis & similibus purpureis floribus insignis, tag und nacht dicitur. Hemionitis à Leoniceno ceruina lingua creditur, cum tamen ceruina lingua phyllitis sit, & non scolopendria Herba flaura, id est, planta leonis, graece Oxytriphyllon, uel simpliciter triphyllon, hoc est, trifolium acutum, uel simpli citer trifolium dicitur. Non est uulgare illud pratense, ut hactenus erratum est, trifolium. Herba tunici à Magno Mediolanensi Polemonion Dioscori dis dicitur. Sunt tamen qui dictos caryophyllos flores putent. 49 Herbstbloumen colchicon, bulbus agrestis, non est Narcissus. 126 Hermodactylus, forte alia est à Colchico, licet in Serapione hoc caput, Surugenses, hermodactylum in lem matem habeat. 118 Hawheckel uel stallkraut, id est, Ononis, acutella, testa bouis, remora aratri. Hieracium duplex, soncho sin. dis herba, quae à quibusdam ha senkoehl & genssedistel putatur, quas tamen ego sonchor seu cicerbitas puto. Hippice herba famem sitimque sedare dicitur. Hipposelinon, grande apium, species angelicae, uel Gierso maior Hippuris, id est, Equina cauda seu Equisetum, quasi ignorari uidetur. Hordylon, uide Tordylon.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
