# Botanologicon 197

Euricius Cordus, Botanologicon, ETQVASI EPILOGVS SEV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/197
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/197

Hyacinthus non est, ut poëtae fabulantur, regun scriptus flos, sed quod latinis uaccinium dicitui, uacinium uero non est heidelbehr. Hydropiper, fortè eadem quae persicaria mordax, quae non habet maculas, à Plinio piperitis & siliquastrum dicta. Dubitatur an piper aquae & piper caninum idem sint, certe Auicenna separat. Hypericon proprie dictum non est perforata, seu herba lohannis, seu fuga demonis, licet & haec hypericon cognominatur, cum proprio nomine ascyros uocetur. Hyssopus nostrans non congruit descriptioni apud Dioscori dem, ut uidere est in capite Origani, & alibi. Nam in proprio capite non describitur. Indicus succus pro Asa accipi alicubi uidetur. Inguinalis, id est, aster Atticus, bubonium, alibium, stellaria, sternkraut. Intybum, commune est nomen omnium herbarum, quae Crae ce seridos appellatione comprehenduntur. Id uocabulum paulatim in endiuiam deprauatum est. Iua corruptum est ab ibica (quod ab ibiga, et id ipsum ab 2 biga deductum est) nomen, et est chamaepythis, cognomi natur hodie moschata, à bono scilicet odore. Sic nescienres quidam medici chamaepythin norunt. pro qua tamen. hodie uarias alias herbas non recte accipiunt. Kerua seu Cherua apud Serapionem, quae cataputia & pen tadactylus dicitur, Graece cici & croton, Germanice vundelbaum. hinc oleum cicinum & de kerua. Lacerta alia bestiola est in Italia, quàm quae hic sic uocatur. quae forte seps est. Lamium, id est, urtica mortua cum albis floribus, forte galiopsis species. Laser, mumia Arabica uideri posset. Latacen herbam qui habet, omnium rerum copia abundare ret cro. cataputia minor, germanice sprinckwurtz, Saxoutuceboum. Latiua corrupte legitur apud Pandectarium, quasi alia à proxima sit, eadem enim ei est.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
