Latin
ETQVASI EPILOGVS SEV
Euricius Cordus, Botanologicon 199
Unproofread scanNot analysed yet
Mandrogoras non est radix illa, quae humana effigie forma ta, ab agyrthis non citra dolum magno uenditur. 53 Maron ignota hodie herba, origano fere congener. Marrubium dicit Nicander etiam melissophyllon seu meliphyllon. Matersyluia, id est, periclymenon Graecorum, Latine caprifolium, Germanice Lienenbloumen, Specklilien. Melilotis uera ignoratur apud seplasiarios nostros. 45 Melissophyllon, Apiastrum est. Sed an eadem sit, quae hic pro melissa &citragine ostenditur &creditur, dubitari potest: cum apes ea nihil oblectentur, ei etiam florenti non insideant. Melissa, uide in proximo. Menta non est frigida, nec absumit humanam genituram, ut Aristoteles falsò tradidit. Mille folium, non est herba illa, quam hodie sic appellamus in Germania. Milium solis, id est, Lithospermon Germanice steynsame, Mehrhirsse. Mirobalanus apud Dioscoridem alia est ab hodie uocatis mirobalanis, quae inter palmulas fortè referri possunt. Mumiae capite Serapio pissasphalton describit ex Dioscoride. Myaros &myagros male ab Aegineta pro diuersis herbis creduntur, cum eadem res sit. Myrica, non est frutex quae uulgo heyde dicitur, sed eadem Tamarici, quam hodie Tamariscum dicunt.