# Botanologicon 20

Euricius Cordus, Botanologicon, EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/euricius-cordus/botanologicon/20

De floribus & folijs quae hinc de scribuntur iudicare non possumus, ut quae forte ante centum annos hic perierint sed ruffescens li gnum uidetis, & odoram fragrantiam percipitis. Quae hinc sequuntur electionis notae (nam plura Amomi genera sunt) non facile expediun tur, deprauatus enim & mancus est illic uerbo rum contextus, de qua re subiecta statim Mar celli scholia legantur. Hoc certum est, optimum Amomum denso conferctoque & implicito habi tu, ruffescente item ligno, ac optimo odore probari, quae cuncta hic sunt. Videtis item racemosum intus semen, rarum tamen sed frequentes, è quibus id excidit, loculos et pediculos: Ral. Quod ego Amomum uendo, huic dissimilimum est, nempe exiguum & fuscum semen. Cord. Multa alia quę non habetis uenditis, non sine magno aegrorum periculo. Qui semen esse potest, cum ipsum ea, quae, ut subijcitur, Amomis dicitur, simili scilicet planta, sed sine odore & semine adulterari so leat? Meg. Certe Corde non temerarium est iudicium tuum, habet persuadentem rationem. Cord.

---

Euricius Cordus, Botanologicon. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Botanologicon.
