Latin
ETQVASI EPILOGVS SEV
Euricius Cordus, Botanologicon 202
Unproofread scanNot analysed yet
Oenanthe creditur à Brunfelsio Philipendula, sed historia non per omnia respondet. Hanc herbam dicit Verg. Marcellus se nusquam apud Dioscoridem legisse, cum tamen eius caput interpretatus etiam scholijs suis ornarit. Est &ornanthe labruscae flos. Ononis, quae Latine acutella, resta bouis, &remora aratri, Germanice hawhechel, &ab equitibus stallkraut dicitur. Ophthalmica, id est, eufragia seu ocularia, Arabice adhil, Ger manice augento est, wegelouchten. non ueram icona habet in Brunfelsianis tomis? Osiris respondet dictae hodie Linariae, quae eadem urinalis est, Germanice wildflachs, krotenflachs.